DOWNLOAD FREE!
For the cost of a prayer, own a copy of this entire Catholic miscellany.
Tolle lege! |
|
| First Letter from Paul to Timothy V ISeniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem: iuvenes, ut fratres: IIanus, ut matres: iuvenculas, ut sorores in omni castitate: IIIViduas honora, qu? vere vidu? sunt. IVSi qua autem vidua filios, aut nepotes habet: discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo. VQu? autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die. VINam qu? in deliciis est, vivens mortua est. VIIEt hoc pr?cipe ut irreprehensibiles sint. VIIISi quis autem suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. IXVidua eligatur non minus sexaginta annorum, qu? fuerit unius viri uxor, Xin operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. XIAdolescentiores autem viduas devita: Cum enim luxuriat? fuerint in Christo, nubere volunt: XIIhabentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt. XIIISimul autem et otios? discunt circuire domos: non solum otios?, sed et verbos?, et curios?, loquentes qu? non oportet. XIVVolo ergo iuniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. XVIam enim qu?dam convers? sunt retro Satanam. XVISi quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur Ecclesia: ut iis, qu? vere vidu? sunt, sufficiat. XVIIQui bene pr?sunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo et doctrina. XVIIIDicit enim Scriptura: Non alligabis os bovi trituranti. Et: Dignus est operarius mercede sua. XIXAdversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus. XXPeccantes coram omnibus argue: ut et ceteri timorem habeant. XXITestor coram Deo et Christo Iesu, et electis Angelis, ut h?c custodias sine pr?iudicio, nihil faciens in alteram partem declinando. XXIIManus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi. XXIIINoli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates. XXIVQuorundam hominum peccata manifesta sunt, pr?cedentia ad iudicium: quosdam autem et subsequuntur. XXVSimiliter et facta bona manifesta sunt: et qu? aliter se habent, abscondi non possunt.  |
|
| | Celledoor Bible cpdv-ebe v0.7.7 ©2009 Frederick Manligas Nacino. Some rights reserved.
|