DOWNLOAD FREE!
For the cost of a prayer, own a copy of this entire Catholic miscellany.
Tolle lege!

E
p
h
e
s
i
i
 
 
5
Biblenotesconcordance|Catechismcompendiumindexglossary|library|faq
<prevnext>

Letter from Paul to the Ephesians
V

IEstote ergo imitatores Dei, sicut filii charissimi: IIet ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem, et hostiam Deo in odorem suavitatis. IIIFornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos: IVaut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, qu? ad rem non pertinet: sed magis gratiarum actio. VHoc enim scitote intelligentes: quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hereditatem in regno Christi, et Dei. VINemo vos seducat inanibus verbis: propter h?c enim venit ira Dei in filios diffidenti?. VIINolite ergo effici participes eorum. VIIIEratis enim aliquando tenebr?: nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate: IXfructus enim lucis est in omni bonitate, et iustitia, et veritate: Xprobantes quid sit beneplacitum Deo: XIet nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. XIIQu? enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere. XIIIOmnia autem, qu? arguuntur, a lumine manifestantur: omne enim, quod manifestatur, lumen est. XIVPropter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. XVVidete itaque fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes, XVIsed ut sapientes: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. XVIIPropterea nolite fieri imprudentes: sed intelligentes qu? sit voluntas Dei. XVIIIEt nolite inebriari vino, in quo est luxuria: sed implemini Spiritu Sancto, XIXloquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes, et psallentes in cordibus vestris Domino, XXgratias agentes semper pro omnibus, in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri. XXISubiecti invicem in timore Christi. XXIIMulieres viris suis subdit? sint, sicut Domino: XXIIIquoniam vir caput est mulieris: sicut Christus caput est Ecclesi?: Ipse, salvator corporis eius. XXIVSed sicut Ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus. XXVViri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, XXVIut illam sanctificaret, mundans lavacro aqu? in Verbo vit?, XXVIIut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid huiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. XXVIIIIta et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. XXIXNemo enim umquam carnem suam odio habuit: sed nutrit, et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam: XXXquia membra sumus corporis eius, de carne eius, et de ossibus eius. XXXIPropter hoc relinquet homo patrem, et matrem suam, et adh?rebit uxori su?: et erunt duo in carne una. XXXIISacramentum hoc magnum est; ego autem dico in Christo et in Ecclesia. XXXIIIVerumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum suum.
<prevnext>
E
p
h
e
s
i
i
 
 
5
Celledoor Bible cpdv-ebe v0.7.7 ©2009 Frederick Manligas Nacino. Some rights reserved.