DOWNLOAD FREE!
For the cost of a prayer, own a copy of this entire Catholic miscellany.
Tolle lege! |
|
| Liber Genesis I IIn principio creavit Deus c?lum, et terram. IITerra autem erat inanis et vacua, et tenebr? erant super faciem abyssi: et Spiritus Dei ferebatur super aquas. IIIDixitque Deus: Fiat lux. Et facta est lux. IVEt vidit Deus lucem quod esset bona: et divisit lucem a tenebris. VAppellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem: factumque est vespere et mane, dies unus. VIDixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis. VIIEt fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, qu? erant sub firmamento, ab his, qu? erant super firmamentum. Et factum est ita. VIIIVocavitque Deus firmamentum, C?lum: et factum est vespere et mane, dies secundus. IXDixit vero Deus: Congregentur aqu?, qu? sub c?lo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita. XEt vocavit Deus aridam, Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum. XIEt ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita. XIIEt protulit terra herbam virentem, et facientem semen iuxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. XIIIEt factum est vespere et mane, dies tertius. XIVDixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento c?li, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos: XVut luceant in firmamento c?li, et illuminent terram. Et factum est ita. XVIFecitque Deus duo luminaria magna: luminare maius, ut pr?esset diei: et luminare minus, ut pr?esset nocti: et stellas. XVIIEt posuit eas in firmamento c?li, ut lucerent super terram, XVIIIet pr?essent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum. XIXEt factum est vespere et mane, dies quartus. XXDixit etiam Deus: Producant aqu? reptile anim? viventis, et volatile super terram sub firmamento c?li. XXICreavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aqu? in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum. XXIIBenedixitque eis, dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris: avesque multiplicentur super terram. XXIIIEt factum est vespere et mane, dies quintus. XXIVDixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, iumenta, et reptilia, et bestias terr? secundum species suas. Factumque est ita. XXVEt fecit Deus bestias terr? iuxta species suas, et iumenta, et omne reptile terr? in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum. XXVIEt ait: Faciamus Hominem ad imaginem, et similitudinem nostram: et pr?sit piscibus maris, et volatilibus c?li, et bestiis, univers?que terr?, omnique reptili, quod movetur in terra. XXVIIEt creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos. XXVIIIBenedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subiicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus c?li, et universis animantibus, qu? moventur super terram. XXIXDixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna qu? habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam: XXXet cunctis animantibus terr?, omnique volucri c?li, et universis qu? moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita. XXXIViditque Deus cuncta qu? fecerat: et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.  |
|
| | Celledoor Bible cpdv-ebe v0.7.7 ©2009 Frederick Manligas Nacino. Some rights reserved.
|