DOWNLOAD FREE!
For the cost of a prayer, own a copy of this entire Catholic miscellany.
Tolle lege! |
|
| Liber Genesis X IH? sunt generationes filiorum Noe, Sem, Cham, et Iapheth: natique sunt eis filii post diluvium. IIFilii Iapheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Iavan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras. IIIPorro filii Gomer: Ascenez et Riphath et Thogorma. IVFilii autem Iavan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim. VAb his divis? sunt insul? Gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis. VIFilii autem Cham: Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan. VIIFilii Chus: Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma: Saba, et Dadan. VIIIPorro Chus genuit Nemrod: ipse c?pit esse potens in terra, IXet erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: Quasi Nemrod robustus venator coram Domino. XFuit autem principium regni eius Babylon, et Arach, et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar. XIDe terra illa egressus est Assur, et ?dificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale. XIIResen quoque inter Niniven et Chale: h?c est civitas magna. XIIIAt vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, Nephthuim, XIVet Phetrusim, et Chasluim: de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim. XVChanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum, Heth?um, XVIet Iebus?um, et Amorrh?um, Gerges?um, XVIIHev?um, et Arac?um: Sin?um, XVIIIet Aradium, Samar?um et Amath?um: et post h?c disseminati sunt populi Chanan?orum. XIXFactique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa. XXHi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis. XXIDe Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Iapheth maiore. XXIIFilii Sem: ?lam et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram. XXIIIFilii Aram: Us, et Hul, et Gether, et Mes. XXIVAt vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber. XXVNatique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus eius divisa sit terra: et nomen fratris eius Iectan. XXVIQui Iectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Iare, XXVIIet Aduram, et Uzal, et Decla, XXVIIIet Ebal, et Abimael, Saba, XXIXet Ophir, et Hevila, et Iobab. Omnes isti, filii Iectan. XXXEt facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem. XXXIIsti filii Sem secundum cognationes et linguas, et regiones in gentibus suis. XXXIIH? famili? Noe iuxta populos et nationes suas. Ab his divis? sunt gentes in terra post diluvium.  |
|
| | Celledoor Bible cpdv-ebe v0.7.7 ©2009 Frederick Manligas Nacino. Some rights reserved.
|