DOWNLOAD FREE!
For the cost of a prayer, own a copy of this entire Catholic miscellany.
Tolle lege! |
|
| Liber Genesis XI IErat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem. IICumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Senaar, et habitaverunt in eo. IIIDixitque alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro c?mento: IVet dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cuius culmen pertingat ad c?lum: et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras. VDescendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam ?dificabant filii Adam, VIet dixit: Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus: c?peruntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant. VIIVenite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui. VIIIAtque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt ?dificare civitatem. IXEt idcirco vocatum est nomen eius Babel, quia ibi confusum est labium univers? terr?: et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum. XH? sunt generationes Sem: Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium. XIVixitque Sem postquam genuit Arphaxad, quingentis annis: et genuit filios et filias. XIIPorro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale. XIIIVixitque Arphaxad postquam genuit Sale, trecentis tribus annis: et genuit filios et filias. XIVSale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber. XVVixitque Sale postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis: et genuit filios et filias. XVIVixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg. XVIIEt vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis: et genuit filios et filias. XVIIIVixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu. XIXVixitque Phaleg postquam genuit Reu, ducentis novem annis, et genuit filios et filias. XXVixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug. XXIVixit quoque Reu postquam genuit Sarug, ducentis septem annis: et genuit filios et filias. XXIIVixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor. XXIIIVixitque Sarug postquam genuit Nachor, ducentis annis: et genuit filios et filias. XXIVVixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare. XXVVixitque Nachor postquam genuit Thare, centum decem et novem annis: et genuit filios et filias. XXVIVixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram et Nachor, et Aran. XXVIIH? sunt autem generationes Thare: Thare genuit Abram, Nachor, et Aran. Porro Aran genuit Lot. XXVIIIMortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis su? in Ur Chald?orum. XXIXDuxerunt autem Abram et Nachor uxores: nomen uxoris Abram, Sarai: et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran patris Melch?, et patris Iesch?. XXXErat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos. XXXITulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chald?orum, ut irent in terram Chanaan: veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi. XXXIIEt facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran.  |
|
| | Celledoor Bible cpdv-ebe v0.7.7 ©2009 Frederick Manligas Nacino. Some rights reserved.
|