DOWNLOAD FREE!
For the cost of a prayer, own a copy of this entire Catholic miscellany.
Tolle lege! |
|
| Liber Genesis XII IDixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram, quam monstrabo tibi. IIFaciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus. IIIBenedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque IN TE benedicentur univers? cognationes terr?. IVEgressus est itaque Abram sicut pr?ceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot: septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran. VTulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran: et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam, VIpertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem: Chanan?us autem tunc erat in terra. VIIApparuit autem Dominus Abram, et dixit ei: Semini tuo dabo terram hanc. Qui ?dificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei. VIIIEt inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai: ?dificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen eius. IXPerrexitque Abram vadens, et ultra progrediens ad meridiem. XFacta est autem fames in terra: descenditque Abram in ?gyptum, ut peregrinaretur ibi: pr?valuerat enim fames in terra. XICumque prope esset ut ingrederetur ?gyptum, dixit Sarai uxori su?: Novi quod pulchra sis mulier: XIIet quod cum viderint te ?gyptii, dicturi sunt: Uxor ipsius est: et interficient me, et te reservabunt. XIIIDic ergo, obsecro te, quod soror mea sis: ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui. XIVCum itaque ingressus esset Abram ?gyptum, viderunt ?gyptii mulierem quod esset pulchra nimis. XVEt nunciaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum: et sublata est mulier in domum Pharaonis. XVIAbram vero bene usi sunt propter illam: Fueruntque ei oves et boves, et asini, et servi et famul?, et asin? et cameli. XVIIFlagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum eius propter Sarai uxorem Abram. XVIIIVocavitque Pharao Abram, et dixit ei: Quidnam est hoc quod fecisti mihi? Quare non indicasti quod uxor tua esset? XIXQuam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur ecce coniux tua, accipe eam, et vade. XXPr?cepitque Pharao super Abram viris: et deduxerunt eum, et uxorem illius, et omnia qu? habebat.  |
|
| | Celledoor Bible cpdv-ebe v0.7.7 ©2009 Frederick Manligas Nacino. Some rights reserved.
|