DOWNLOAD FREE!
For the cost of a prayer, own a copy of this entire Catholic miscellany.
Tolle lege!

G
e
n
e
s
i
s
 
 
1
3
Biblenotesconcordance|Catechismcompendiumindexglossary|library|faq
<prevnext>

Liber Genesis
XIII

IAscendit ergo Abram de ?gypto, ipse et uxor eius, et omnia qu? habebat, et Lot cum eo ad australem plagam. IIErat autem dives valde in possessione auri et argenti. IIIReversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai: IVin loco altaris quod fecerat prius, et invocavit ibi nomen Domini. VSed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula. VINec poterat eos capere terra, ut habitarent simul: erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter. VIIUnde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chanan?us et Pherez?us habitabant in terra illa. VIIIDixit ergo Abram ad Lot: Ne qu?so sit iurgium inter me et te, et inter pastores meos, et pastores tuos: fratres enim sumus. IXEcce universa terra coram te est: recede a me, obsecro: si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo: si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam. XElevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Iordanis, qu? universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut Paradisus Domini, et sicut ?gyptus venientibus in Segor. XIElegitque sibi Lot regionem circa Iordanem, et recessit ab Oriente: divisique sunt alterutrum a fratre suo. XIIAbram habitavit in terra Chanaan: Lot vero moratus est in oppidis, qu? erant circa Iordanem, et habitavit in Sodomis. XIIIHomines autem Sodomit? pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis. XIVDixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot: Leva oculos tuos, et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem. XVOmnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum. XVIFaciamque semen tuum sicut pulverem terr?: si quis potest hominum numerare pulverem terr?, semen quoque tuum numerare poterit. XVIISurge, et perambula terram in longitudine, et in latitudine sua: quia tibi daturus sum eam. XVIIIMovens igitur tabernaculum suum Abram, venit et habitavit iuxta convallem Mambre, qu? est in Hebron: ?dificavitque ibi altare Domino.
<prevnext>
G
e
n
e
s
i
s
 
 
1
3
Celledoor Bible cpdv-ebe v0.7.7 ©2009 Frederick Manligas Nacino. Some rights reserved.