DOWNLOAD FREE!
For the cost of a prayer, own a copy of this entire Catholic miscellany.
Tolle lege! |
|
| Liber Genesis XIV IFactum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Senaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex Gentium IIinirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrh?, et contra Sennaab regem Adam?, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Bal?, ipsa est Segor. IIIOmnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, qu? nunc est Mare Salis. IVDuodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo. VIgitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo: percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim, VIet Chorr?os in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, qu? est in solitudine. VIIReversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades: et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrh?um, qui habitabat in Asasonthamar. VIIIEt egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrh?, rexque Adam?, et rex Seboim, necnon et rex Bal?, qu? est Segor: et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri: IXscilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti: quatuor reges adversus quinque. XVallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrh?, terga verterunt, cecideruntque ibi: et qui remanserant, fugerunt ad montem. XITulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrh?, et universa qu? ad cibum pertinent, et abierunt: XIInecnon et Lot et substantiam eius, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis. XIIIEt ecce unus, qui evaserat, nunciavit Abram Hebr?o, qui habitabat in convalle Mambre Amorrh?i fratris Escol, et fratris Aner: hi enim pepigerant f?dus cum Abram. XIVQuod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem, et octo: et persecutus est usque Dan. XVEt divisis sociis, irruit super eos nocte: percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, qu? est ad l?vam Damasci. XVIReduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum. XVIIEgressus est autem rex Sodomorum in occursum eius postquam reversus est a c?de Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, qu? est vallis regis. XVIIIAt vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei Altissimi, XIXbenedixit ei, et ait: Benedictus Abram Deo Excelso, qui creavit c?lum et terram: XXet benedictus Deus Excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus. XXIDixit autem rex Sodomorum ad Abram: Da mihi animas, cetera tolle tibi. XXIIQui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum Possessorem c?li et terr?, XXIIIquod a filo subtegminis usque ad corigiam calig?, non accipiam ex omnibus qu? tua sunt, ne dicas: Ego ditavi Abram: XXIVexceptis his, qu? comederunt iuvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Eschol, et Mambre: isti accipient partes suas.  |
|
| | Celledoor Bible cpdv-ebe v0.7.7 ©2009 Frederick Manligas Nacino. Some rights reserved.
|