DOWNLOAD FREE!
For the cost of a prayer, own a copy of this entire Catholic miscellany.
Tolle lege! |
|
| Liber Genesis XV IHis itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem, dicens: Noli timere Abram, ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. IIDixitque Abram: Domine Deus, quid dabis mihi? ego vadam absque liberis: et filius procuratoris domus me? iste Damascus Eliezer. IIIAddiditque Abram: Mihi autem non dedisti semen: et ecce vernaculus meus, heres meus erit. IVStatimque sermo Domini factus est ad eum, dicens: Non erit hic heres tuus: sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis heredem. VEduxitque eum foras, et ait illi: Suscipe c?lum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum. VICredidit Abram Deo, et reputatum est illi ad iustitiam. VIIDixitque ad eum: Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chald?orum ut darem tibi terram istam, et possideres eam. VIIIAt ille ait: Domine Deus, unde scire possum, quod possessurus sim eam? IXEt respondens Dominus: Sume, inquit, mihi vaccam triennem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque, et columbam. XQui tollens universa h?c, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit: aves autem non divisit. XIDescenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram. XIICumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum. XIIIDictumque est ad eum: Scito pr?noscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subiicient eos servituti, et affligent quadringentis annis. XIVVerumtamen gentem, cui servituri sunt, ego iudicabo: et post h?c egredientur cum magna substantia. XVTu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona. XVIGeneratione autem quarta revertentur huc: necdum enim complet? sunt iniquitates Amorrh?orum usque ad pr?sens tempus. XVIICum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas. XVIIIIn illo die pepigit Dominus f?dus cum Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio ?gypti usque ad fluvium magnum Euphraten, XIXCin?os, et Cenez?os, Cedmon?os, XXet Heth?os, et Pherez?os, Raphaim quoque, XXIet Amorrh?os, et Chanan?os, et Gerges?os, et Iebus?os.  |
|
| | Celledoor Bible cpdv-ebe v0.7.7 ©2009 Frederick Manligas Nacino. Some rights reserved.
|