DOWNLOAD FREE!
For the cost of a prayer, own a copy of this entire Catholic miscellany.
Tolle lege! |
|
| Liber Genesis XVII IPostquam vero nonaginta et novem annorum esse c?perat, apparuit ei Dominus: dixitque ad eum: Ego Deus omnipotens: ambula coram me, et esto perfectus. IIPonamque f?dus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis. IIICecidit Abram pronus in faciem. IVDixitque ei Deus: EGO SUM, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium. VNec ultra vocabitur nomen tuum Abram: sed appellaberis Abraham: quia patrem multarum gentium constitui te. VIFaciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur. VIIEt statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis f?dere sempiterno: ut sim Deus tuus, et seminis tui post te. VIIIDaboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tu?, omnem terram Chanaan in possessionem ?ternam, eroque Deus eorum. IXDixit iterum Deus ad Abraham: Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis. XHoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te: Circumcidetur ex vobis omne masculinum: XIet circumcidetis carnem pr?putii vestri, ut sit in signum f?deris inter me et vos. XIIInfans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris: tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra: XIIIeritque pactum meum in carne vestra in f?dus ?ternum. XIVMasculus, cuius pr?putii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo: quia pactum meum irritum fecit. XVDixit quoque Deus ad Abraham: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram. XVIEt benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum, eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo. XVIICecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo: Putasne centenario nascetur filius? et Sara nonagenaria pariet? XVIIIDixitque ad Deum: Utinam Ismael vivat coram te. XIXEt ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen eius Isaac, et constituam pactum meum illi in f?dus sempiternum, et semini eius post eum. XXSuper Ismael quoque exaudivi te. Ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde: duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam. XXIPactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero. XXIICumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham. XXIIITulit autem Abraham Ismael filium suum, et omnes vernaculos domus su?, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus su?: et circumcidit carnem pr?putii eorum statim in ipsa die, sicut pr?ceperat ei Deus. XXIVAbraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem pr?putii sui. XXVEt Ismael filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis su?. XXVIEadem die circumcisus est Abraham et Ismael filius eius. XXVIIEt omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigen? pariter circumcisi sunt.  |
|
| | Celledoor Bible cpdv-ebe v0.7.7 ©2009 Frederick Manligas Nacino. Some rights reserved.
|