DOWNLOAD FREE!
For the cost of a prayer, own a copy of this entire Catholic miscellany.
Tolle lege!

G
e
n
e
s
i
s
 
 
1
9
Biblenotesconcordance|Catechismcompendiumindexglossary|library|faq
<prevnext>

Liber Genesis
XIX

IVeneruntque duo Angeli Sodomam vespere, et sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, et ivit obviam eis: adoravitque pronus in terram, IIet dixit: Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi: lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt: Minime, sed in platea manebimus. IIICompulit illos oppido ut diverterent ad eum: ingressisque domum illius fecit convivium, et coxit azyma: et comederunt. IVPrius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem, omnis populus simul. VVocaveruntque Lot, et dixerunt ei: Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte? educ illos huc, ut cognoscamus eos. VIEgressus ad eos Lot, post tergum occludens ostium, ait: VIINolite, qu?so, fratres mei, nolite malum hoc facere. VIIIHabeo duas filias, qu? necdum cognoverunt virum: educam eas ad vos, et abutimini eis sicut vobis placuerit, dummodo viris istis nihil mali faciatis, quia ingressi sunt sub umbra culminis mei. IXAt illi dixerunt: Recede illuc. Et rursus: Ingressus es, inquiunt, ut advena; numquid ut iudices? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime: iamque prope erat ut effringerent fores. XEt ecce miserunt manum viri, et introduxerunt ad se Lot, clauseruntque ostium: XIet eos, qui foris erant, percusserunt c?citate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent. XIIDixerunt autem ad Lot: Habes hic quempiam tuorum? generum, aut filios, aut filias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac: XIIIdelebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui misit nos ut perdamus illos. XIVEgressus itaque Lot, locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias eius, et dixit: Surgite, egredimini de loco isto: quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui. XVCumque esset mane, cogebant eum Angeli, dicentes: Surge, tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes: ne et tu pariter pereas in scelere civitatis. XVIDissimulante illo, apprehenderunt manum eius, et manum uxoris, ac duarum filiarum eius, eo quod parceret Dominus illi. XVIIEduxeruntque eum, et posuerunt extra civitatem: ibique locuti sunt ad eum, dicentes: Salva animam tuam: noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione: sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas. XVIIIDixitque Lot ad eos: Qu?so domine mi, XIXquia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum, et moriar: XXEst civitas h?c iuxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea: numquid non modica est, et vivet anima mea? XXIDixitque ad eum: Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es. XXIIFestina, et salvare ibi: quia non potero facere quidquam donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor. XXIIISol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor. XXIVIgitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de c?lo: XXVet subvertit civitates has, et omnem circa regionem, universos habitatores urbium, et cuncta terr? virentia. XXVIRespiciensque uxor eius post se, versa est in statuam salis. XXVIIAbraham autem consurgens mane, ubi steterat prius cum Domino, XXVIIIintuitus est Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius: viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum. XXIXCum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrah?, liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat. XXXAscenditque Lot de Segor, et mansit in monte, du? quoque fili? eius cum eo (timuerat enim manere in Segor) et mansit in spelunca ipse, et du? fili? eius cum eo. XXXIDixitque maior ad minorem: Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra qui possit ingredi ad nos iuxta morem univers? terr?. XXXIIVeni, inebriemus eum vino, dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen. XXXIIIDederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa: Et ingressa est maior, dormivitque cum patre: at ille non sensit, nec quando accubuit filia, nec quando surrexit. XXXIVAltera quoque die dixit maior ad minorem: Ecce dormivi heri cum patre meo, demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro. XXXVDederunt etiam et illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaque minor filia, dormivit cum eo: et ne tunc quidem sensit quando concubuerit, vel quando illa surrexerit. XXXVIConceperunt ergo du? fili? Lot de patre suo. XXXVIIPeperitque maior filium, et vocavit nomen eius Moab: ipse est pater Moabitarum usque in pr?sentem diem. XXXVIIIMinor quoque peperit filium, et vocavit nomen eius Ammon, id est, filius populi mei: ipse est pater Ammonitarum usque hodie.
<prevnext>
G
e
n
e
s
i
s
 
 
1
9
Celledoor Bible cpdv-ebe v0.7.7 ©2009 Frederick Manligas Nacino. Some rights reserved.