DOWNLOAD FREE!
For the cost of a prayer, own a copy of this entire Catholic miscellany.
Tolle lege!

G
e
n
e
s
i
s
 
 
2
Biblenotesconcordance|Catechismcompendiumindexglossary|library|faq
<prevnext>

Liber Genesis
II

IIgitur perfecti sunt c?li et terra, et omnis ornatus eorum. IIComplevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat: et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat. IIIEt benedixit diei septimo; et sanctificavit illum: quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret. IVIst? sunt generationes c?li et terr?, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus c?lum et terram: VEt omne virgultum agri antequam orietur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret: non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram: VISed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terr?. VIIFormavit igitur Dominus Deus hominem de limo terr?, et inspiravit in faciem eius spiraculum vit?, et factus est homo in animam viventem. VIIIPlantaverat autem Dominus Deus Paradisum voluptatis a principio: in quo posuit hominem quem formaverat. IXProduxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave: lignum etiam vit? in medio Paradisi, lignumque scienti? boni et mali. XEt fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum Paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita. XINomen uni Phison: ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum: XIIet aurum terr? illius optimum est: ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus. XIIIEt nomen fluvii secundi Gehon: ipse est qui circumit omnem terram ?thiopi?. XIVNomen vero fluminis tertii, Tigris: ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates. XVTulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in Paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum: XVIPr?cepitque ei dicens: Ex omni ligno Paradisi comede: XVIIDe ligno autem scienti? boni et mali ne comedas. In quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris. XVIIIDixit quoque Dominus Deus: Non est bonum esse hominem solum: faciamus ei adiutorium simile sibi. XIXFormatis igitur, Dominus Deus, de humo cunctis animantibus terr?, et universis volatilibus c?li, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocavit Adam anim? viventis, ipsum est nomen eius. XXAppellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia c?li, et omnes bestias terr?: Ad? vero non inveniebatur adiutor similis eius. XXIImmisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de costis eius, et replevit carnem pro ea. XXIIEt ?dificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem: et adduxit eam ad Adam. XXIIIDixitque Adam: Hoc nunc, os ex ossibus meis, et caro de carne mea: h?c vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est. XXIVQuam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adh?rebit uxori su?: et erunt duo in carne una. XXVErat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor eius: et non erubescebant.
<prevnext>
G
e
n
e
s
i
s
 
 
2
Celledoor Bible cpdv-ebe v0.7.7 ©2009 Frederick Manligas Nacino. Some rights reserved.