DOWNLOAD FREE!
For the cost of a prayer, own a copy of this entire Catholic miscellany.
Tolle lege! |
|
| Liber Genesis XX IProfectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades, et Sur: et peregrinatus est in Geraris. IIDixitque de Sara uxore suo, Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Gerar?, et tulit eam. IIIVenit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi: En morieris propter mulierem, quam tulisti: habet enim virum. IVAbimelech vero non tetigerat eam, et ait: Domine, num gentem ignorantem et iustam interficies? VNonne ipse dixit mihi: Soror mea est: et ipsa ait: Frater meus est? In simplictate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc. VIDixitque ad eum Deus: Et ego scio quod simplici corde feceris: et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam. VIINunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est: et orabit pro te, et vives: si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia qu? tua sunt. VIIIStatimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos: et locutus est universa verba h?c in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde. IXVocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei: Quid fecisti nobis? Quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? Qu? non debuisti facere, fecisti nobis. XRursumque expostulans, ait: Quid vidisti, ut hoc faceres? XIRespondit Abraham: Cogitavi mecum, dicens: Forsitan non est timor Dei in loco isto: et interficient me propter uxorem meam: XIIalias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris me?, et duxi eam in uxorem. XIIIPostquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: In omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim. XIVTulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham: reddiditque illi Saram uxorem suam, XVet ait: Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita. XVISar? autem dixit: Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris: mementoque te deprehensam. XVIIOrante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque eius, et pepererunt: XVIIIconcluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrah?.  |
|
| | Celledoor Bible cpdv-ebe v0.7.7 ©2009 Frederick Manligas Nacino. Some rights reserved.
|