DOWNLOAD FREE!
For the cost of a prayer, own a copy of this entire Catholic miscellany.
Tolle lege!

G
e
n
e
s
i
s
 
 
2
1
Biblenotesconcordance|Catechismcompendiumindexglossary|library|faq
<prevnext>

Liber Genesis
XXI

IVisitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat: et implevit qu? locutus est. IIConcepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo pr?dixerat ei Deus. IIIVocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac: IVet circumcidit eum octavo die, sicut pr?ceperat ei Deus, Vcum centum esset annorum: hac quippe ?tate patris, natus est Isaac. VIDixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi. VIIRursumque ait: Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit et iam seni? VIIICrevit igitur puer, et ablactatus est: fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius. IXCumque vidisset Sara filium Agar ?gypti? ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham: XEiice ancillam hanc, et filium eius: non enim erit heres filius ancill? cum filio meo Isaac. XIDure accepit hoc Abraham pro filio suo. XIICui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia qu? dixerit tibi Sara, audi vocem eius: quia in Isaac vocabitur tibi semen. XIIISed et filium ancill? faciam in gentem magnam, quia semen tuum est. XIVSurrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aqu?, imposuit scapul? eius, tradiditque puerum, et dimisit eam. Qu? cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee. XVCumque consumpta esset aqua in utre, abiecit puerum subter unam arborum, qu? ibi erant. XVIEt abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus iacere. Dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem suam et flevit. XVIIExaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque Angelus Dei Agar de c?lo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est. XVIIISurge, tolle puerum, et tene manum illius: quia in gentem magnam faciam eum. XIXAperuitque oculos eius Deus: qu? videns puteum aqu?, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere. XXEt fuit cum eo: qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est iuvenis sagittarius. XXIHabitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra ?gypti. XXIIEodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus eius ad Abraham: Deus tecum est in universis qu? agis. XXIIIIura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique me?: sed iuxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terr? in qua versatus es advena. XXIVDixitque Abraham: Ego iurabo. XXVEt increpavit Abimelech propter puteum aqu? quem vi abstulerunt servi eius. XXVIResponditque Abimelech: Nescivi quis fecerit hanc rem: sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi pr?ter hodie. XXVIITulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech: percusseruntque ambo f?dus. XXVIIIEt statuit Abraham septem agnas gregis seorsum. XXIXCui dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agn? ist?, quas stare fecisti seorsum? XXXAt ille: Septem, inquit, agnas accipies de manu mea: ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum. XXXIIdcirco vocatus est locus ille Bersabee: quia ibi uterque iuravit. XXXIIEt inierunt f?dus pro puteo iuramenti. XXXIIISurrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus eius, reversique sunt in terram Pal?stinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei ?terni. XXXIVEt fuit colonus terr? Pal?stinorum diebus multis.
<prevnext>
G
e
n
e
s
i
s
 
 
2
1
Celledoor Bible cpdv-ebe v0.7.7 ©2009 Frederick Manligas Nacino. Some rights reserved.