DOWNLOAD FREE!
For the cost of a prayer, own a copy of this entire Catholic miscellany.
Tolle lege! |
|
| Liber Genesis XXII IQu? postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Abraham, Abraham. At ille respondit: Adsum. IIAit illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis: atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi. IIIIgitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum: ducens secum duos iuvenes, et Isaac filium suum: cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem pr?ceperat ei Deus. IVDie autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul: Vdixitque ad pueros suos: Expectate hic cum asino: ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos. VITulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum: ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul, VIIdixit Isaac patri suo: Pater mi. At ille respondit: Quid vis fili? Ecce, inquit, ignis et ligna: ubi est victima holocausti? VIIIDixit autem Abraham: Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter: IXet venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo ?dificavit altare, et desuper ligna composuit: cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum. XExtenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum. XIEt ecce Angelus Domini de c?lo clamavit, dicens: Abraham, Abraham. Qui respondit: Adsum. XIIDixitque ei: Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam: nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me. XIIILevavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres h?rentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio. XIVAppellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur: In monte Dominus videbit. XVVocavit autem Angelus Domini Abraham secundo de c?lo, dicens:. XVIPer memetipsum iuravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me: XVIIbenedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas c?li, et velut arenam qu? est in littore maris: possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, XVIIIet benedicentur in semine tuo omnes gentes terr?, quia obedisti voci me?. XIXReversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi. XXHis ita gestis, nunciatum est Abrah? quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo, XXIHus primogenitum, et Buz fratrem eius, et Camuel patrem Syrorum, XXIIet Cased, et Azau, Pheldas quoque et Iedlaph, XXIIIac Bathuel, de quo nata est Rebecca: octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrah?. XXIVConcubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Tahas, et Maacha.  |
|
| | Celledoor Bible cpdv-ebe v0.7.7 ©2009 Frederick Manligas Nacino. Some rights reserved.
|