DOWNLOAD FREE!
For the cost of a prayer, own a copy of this entire Catholic miscellany.
Tolle lege! |
|
| Liber Genesis XXIII IVixit autem Sara centum viginti septem annis. IIEt mortua est in civitate Arbee, qu? est Hebron, in terra Chanaan: venitque Abraham ut plangeret, et fleret eam. IIICumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth, dicens: IVAdvena sum et peregrinus apud vos: date mihi ius sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum. VResponderunt filii Heth, dicentes: VIAudi nos domine, princeps Dei es apud nos: in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum: nullusque te prohibere poterit quin in monumento eius sepelias mortuum tuum. VIISurrexit Abraham, et adoravit populum terr?, filios videlicet Heth: VIIIdixitque ad eos: Si placet anim? vestr? ut sepeliam mortuum meum, audite me, et intercedite pro me apud Ephron filium Seor: IXut det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte agri sui: pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulchri. XHabitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron ad Abraham cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens: XINequaquam ita fiat, domine mi, sed tu magis ausculta quod loquor: Agrum trado tibi, et speluncam, qu? in eo est, pr?sentibus filiis populi mei, sepeli mortuum tuum. XIIAdoravit Abraham coram populo terr?. XIIIEt locutus est ad Ephron circumstante plebe: Qu?so, ut audias me: Dabo pecuniam pro agro: suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo. XIVResponditque Ephron: Domine mi, audi me: XVTerra, quam postulas, quadringentis siclis argenti valet: istud est pretium inter me et te: sed quantum est hoc? sepeli mortuum tuum. XVIQuod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probat? monet? public?. XVIIConfirmatusque est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca duplex, respiciens Mambre, tam ipse, quam spelunca, et omnes arbores eius in cunctis terminis eius per circuitum, XVIIIAbrah? in possessionem, videntibus filiis Heth, et cunctis qui intrabant portam civitatis illius. XIXAtque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri duplici, qu? respiciebat Mambre. H?c est Hebron in terra Chanaan. XXEt confirmatus est ager, et antrum, quod erat in eo, Abrah? in possessionem monumenti a filiis Heth.  |
|
| | Celledoor Bible cpdv-ebe v0.7.7 ©2009 Frederick Manligas Nacino. Some rights reserved.
|