DOWNLOAD FREE!
For the cost of a prayer, own a copy of this entire Catholic miscellany.
Tolle lege!

G
e
n
e
s
i
s
 
 
2
5
Biblenotesconcordance|Catechismcompendiumindexglossary|library|faq
<prevnext>

Liber Genesis
XXV

IAbraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam: IIqu? peperit ei Zamran et Iecsan, et Madam, et Madian, et Iesboc, et Sue. IIIIecsan quoque genuit Saba, et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin. IVAt vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Cetur?. VDeditque Abraham cuncta qu? possederat, Isaac: VIfiliis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem. VIIFuerunt autem dies vit? Abrah?, centum septuaginta quinque anni. VIIIEt deficiens mortuus est in senectute bona, provect?que ?tatis, et plenus dierum: congregatusque est ad populum suum. IXEt sepelierunt eum Isaac et Ismael filii sui in spelunca duplici, qu? sita est in agro Ephron filii Seor Heth?i, e regione Mambre, Xquem emerat a filiis Heth: ibi sepultus est ipse, et Sara uxor eius. XIEt post obitum illius benedixit Deus Isaac filio eius, qui habitabat iuxta puteum nomine Viventis et videntis. XIIH? sunt generationes Ismael filii Abrah?, quem peperit ei Agar ?gyptia, famula Sar?: et XIIIh?c nomina filiorum eius in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaelis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam, XIVMasma quoque, et Duma, et Massa, XVHadar, et Thema, et Iethur, et Naphis, et Cedma. XVIIsti sunt filii Ismaelis: et h?c nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum. XVIIEt facti sunt anni vit? Ismaelis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum. XVIIIHabitavit autem ab Hevila usque Sur, qu? respicit ?gyptum introeuntibus Assyrios. Coram cunctis fratribus suis obiit. XIXH? quoque sunt generationes Isaac filii Abraham: Abraham genuit Isaac: XXqui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban. XXIDeprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis: qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebecc?. XXIISed collidebantur in utero eius parvuli; qu? ait: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere? Perrexitque ut consuleret Dominum. XXIIIQui respondens, ait: Du? gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et maior serviet minori. XXIVIam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero eius reperti sunt. XXVQui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus: vocatumque est nomen eius Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu: et idcirco appellavit eum Iacob. XXVISexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli. XXVIIQuibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola: Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis. XXVIIIIsaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur: et Rebecca diligebat Iacob. XXIXCoxit autem Iacob pulmentum: ad quem cum venisset Esau de agro lassus, XXXait: Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen eius Edom. XXXICui dixit Iacob: Vende mihi primogenita tua. XXXIIIlle respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita? XXXIIIAit Iacob: Iura ergo mihi. Iuravit ei Esau, et vendidit primogenita. XXXIVEt sic accepto pane et lentis edulio, comedit, et bibit, et abiit; parvipendens quod primogenita vendidisset.
<prevnext>
G
e
n
e
s
i
s
 
 
2
5
Celledoor Bible cpdv-ebe v0.7.7 ©2009 Frederick Manligas Nacino. Some rights reserved.