DOWNLOAD FREE!
For the cost of a prayer, own a copy of this entire Catholic miscellany.
Tolle lege! |
|
| Liber Genesis XXVI IOrta autem fame super terram post eam sterilitatem, qu? acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Pal?stinorum in Gerara. IIApparuitque ei Dominus, et ait: Ne descendas in ?gyptum, sed quiesce in terra, quam dixero tibi. IIIEt peregrinare in ea, eroque tecum, et benedicam tibi: tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens iuramentum quod spopondi Abraham patri tuo. IVEt multiplicabo semen tuum sicut stellas c?li: daboque posteris tuis universas regiones has: et benedicentur in semine tuo omnes gentes terr?, Veo quod obedierit Abraham voci me?, et custodierit pr?cepta et mandata mea, et ceremonias legesque servaverit. VIMansit itaque Isaac in Geraris. VIIQui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: Soror mea est. Timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem. VIIICumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Pal?stinorum per fenestram, vidit eum iocantem cum Rebecca uxore sua. IXEt accersito eo, ait: Perspicuum est quod uxor tua sit: cur mentitus es eam sororem tuam esse? Respondit: Timui ne morerer propter eam. XDixitque Abimelech: Quare imposuisti nobis? potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum. Pr?cepitque omni populo, dicens: XIQui tetigerit hominis huius uxorem, morte morietur. XIISevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum: benedixitque ei Dominus. XIIIEt locupletatus est homo, et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est: XIVhabuit quoque possessiones ovium et armentorum, et famili? plurimum. Ob hoc invidentes ei Pal?stini, XVomnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo: XVIin tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde. XVIIEt ille discedens, ut veniret ad torrentem Gerar?, habitaretque ibi: XVIIIrursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim: appellavitque eos eisdem nominibus quibus ante pater vocaverat. XIXFoderuntque in torrente, et repererunt aquam vivam. XXSed et ibi iurgium fuit pastorum Gerar? adversus pastores Isaac, dicentium: Nostra est aqua. Quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam. XXIFoderunt autem et alium: et pro illo quoque rixati sunt, appellavitque eum, Inimicitias. XXIIProfectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt: itaque vocavit nomen eius, Latitudo, dicens: Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram. XXIIIAscendit autem ex illo loco in Bersabee, XXIVubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens: Ego sum Deus Abraham patris tui, noli timere, quia ego tecum sum: benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham. XXVItaque ?dificavit ibi altare: et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum: pr?cepitque servis suis ut foderunt puteum. XXVIAd quem locum cum venissent de Geraris Abimelech, et Ochozath amicus illius, et Phicol dux militum, XXVIIlocutus est eis Isaac: Quid venistis ad me hominem quem odistis, et expulistis a vobis? XXVIIIQui responderunt: Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus: Sit iuramentum inter nos, et ineamus f?dus, XXIXut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te l?deret: sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini. XXXFecit ergo eis convivium, et post cibum et potum XXXIsurgentes mane, iuraverunt sibi mutuo: dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum. XXXIIEcce autem venerunt in ipso die servi Isaac annunciantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes: Invenimus aquam. XXXIIIUnde appellavit eum, Abundantiam: et nomen urbi impositum est Bersabee, usque in pr?sentem diem. XXXIVEsau vero quadragenarius duxit uxores, Iudith filiam Beeri Heth?i, et Basemath filiam Elon eiusdem loci: XXXVqu? amb? offenderant animum Isaac et Rebecc?.  |
|
| | Celledoor Bible cpdv-ebe v0.7.7 ©2009 Frederick Manligas Nacino. Some rights reserved.
|