DOWNLOAD FREE!
For the cost of a prayer, own a copy of this entire Catholic miscellany.
Tolle lege! |
|
| Liber Genesis XXVII ISenuit autem Isaac, et caligaverunt oculi eius, et videre non poterat: vocavitque Esau filium suum maiorem, et dixit ei: Fili mi? Qui respondit: Adsum. IICui pater: Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis me?. IIISume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras: cumque venatu aliquid apprehenderis, IVfac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam: et benedicat tibi anima mea antequam moriar. VQuod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut iussionem patris impleret, VIdixit filio suo Iacob: Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei: VIIAffer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar. VIIINunc ergo fili mi, acquiesce consiliis meis: IXet pergens ad gregem, affer mihi duos h?dos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur: Xquas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur. XICui ille respondit: Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis: XIIsi attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione. XIIIAd quem mater: In me sit, ait, ista maledictio, fili mi: tantum audi vocem meam, et pergens affer qu? dixi. XIVAbiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius. XVEt vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum: XVIpelliculasque h?dorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit. XVIIDeditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit. XVIIIQuibus illatis, dixit: Pater mi? At ille respondit: Audio. Quis es tu fili mi? XIXDixitque Iacob: Ego sum primogenitus tuus Esau: feci sicut pr?cepisti mihi: surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua. XXRursumque Isaac ad filium suum: Quo modo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam: XXIDixitque Isaac: Accede huc, ut tangam te fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non. XXIIAccessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac: Vox quidem, vox Iacob est: sed manus, manus sunt Esau. XXIIIEt non cognovit eum, quia pilos? manus similitudinem maioris expresserant. Benedicens ergo illi, XXIVait: Tu es filius meus Esau? Respondit: Ego sum. XXVAt ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto, XXVIdixit ad eum: Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi. XXVIIAccessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. XXVIIIDet tibi Deus de rore c?li, et de pinguedine terr? abundantiam frumenti et vini. XXIXEt serviant tibi populi, et adorent te tribus: esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tu?. Qui maledixerit tibi, sit ille maledictus: et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur. XXXVix Isaac sermonem impleverat: et egresso Iacob foras, venit Esau, XXXIcoctosque de venatione cibos intulit patri, dicens: Surge pater mi, et comede de venatione filii tui: ut benedicat mihi anima tua. XXXIIDixitque illi Isaac: Quis enim es tu? Qui respondit: Ego sum filius tuus primogenitus Esau. XXXIIIExpavit Isaac stupore vehementi: et ultra quam credi potest, admirans, ait: Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires? benedixique ei, et erit benedictus. XXXIVAuditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno: et consternatus, ait: Benedic etiam et mihi, pater mi. XXXVQui ait: Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam. XXXVIAt ille subiunxit: Iuste vocatum est nomen eius Iacob: supplantavit enim me en altera vice: primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem: Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem? XXXVIIRespondit Isaac: Illum constitui dominum tuum, et omnes fratres eius servituti illius subiugavi: frumento et vino stabilivi eum, et tibi post h?c, fili mi, ultra quid faciam? XXXVIIICui Esau: Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque eiulatu magno fleret, XXXIXmotus Isaac, dixit ad eum: In pinguedine terr?, et in rore c?li desuper XLerit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies: tempusque veniet, cum excutias, et solvas iugum eius de cervicibus tuis. XLIOderat ergo semper Esau Iacob pro benedictione qua benedixerat ei pater: dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam Iacob fratrem meum. XLIINunciata sunt h?c Rebecc?: qu? mittens et vocans Iacob filium suum, dixit ad eum: Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te. XLIIINunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran: XLIVhabitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui, XLVet cesset indignatio eius, obliviscaturque eorum qu? fecisti in eum: postea mittam, et adducam te inde huc. Cur utroque orbabor filio in uno die? XLVIDixitque Rebecca ad Isaac: T?det me vit? me? propter filias Heth: si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terr?, nolo vivere.  |
|
| | Celledoor Bible cpdv-ebe v0.7.7 ©2009 Frederick Manligas Nacino. Some rights reserved.
|