DOWNLOAD FREE!
For the cost of a prayer, own a copy of this entire Catholic miscellany.
Tolle lege!

G
e
n
e
s
i
s
 
 
2
8
Biblenotesconcordance|Catechismcompendiumindexglossary|library|faq
<prevnext>

Liber Genesis
XXVIII

IVocavit itaque Isaac Iacob, et benedixit eum, pr?cepitque ei dicens: Noli accipere coniugem de genere Chanaan: IIsed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syri?, ad domum Bathuel patris matris tu?, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui. IIIDeus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet: ut sis in turbas populorum. IVEt det tibi benedictiones Abrah?, et semini tuo post te: ut possideas terram peregrinationis tu?, quam pollicitus est avo tuo. VCumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syri? ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebecc? matris su?. VIVidens autem Esau quod benedixisset pater suus Iacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syri?, ut inde uxorem duceret; et quod post benedictionem pr?cepisset ei, dicens: Non accipies uxorem de filiabus Chanaan: VIIquodque obediens Iacob parentibus suis isset in Syriam: VIIIprobans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus: IXivit ad Ismaelem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismael filii Abraham, sororem Nabaioth. XIgitur egressus Iacob de Bersabee, pergebat Haran. XICumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui iacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco. XIIViditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens c?lum: Angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam, XIIIet Dominum innixum scal? dicentem sibi: Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac: Terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo. XIVEritque semen tuum quasi pulvis terr?: dilataberis ad Occidentem, et Orientem, et Septentrionem, et Meridiem: et benedicentur in te et in semine tuo cunct? tribus terr?. XVEt ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc: nec dimittam nisi complevero universa qu? dixi. XVICumque evigilasset Iacob de somno, ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam. XVIIPavensque: Quam terribilis est, inquit, locus iste! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta c?li. XVIIISurgens ergo Iacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper. XIXAppellavitque nomen urbis Bethel, qu? prius Luza vocabatur. XXVovit etiam votum, dicens: Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum, XXIreversusque fuero prospere ad domum patris mei: erit mihi Dominus in Deum, XXIIet lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei: cunctorumque qu? dederis mihi, decimas offeram tibi.
<prevnext>
G
e
n
e
s
i
s
 
 
2
8
Celledoor Bible cpdv-ebe v0.7.7 ©2009 Frederick Manligas Nacino. Some rights reserved.