DOWNLOAD FREE!
For the cost of a prayer, own a copy of this entire Catholic miscellany.
Tolle lege!

G
e
n
e
s
i
s
 
 
2
9
Biblenotesconcordance|Catechismcompendiumindexglossary|library|faq
<prevnext>

Liber Genesis
XXIX

IProfectus ergo Iacob venit in terram Orientalem. IIEt vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes iuxta eum: nam ex illo adaquabantur pecora, et os eius grandi lapide claudebatur. IIIMorisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent. IVDixitque ad pastores: Fratres, unde estis? Qui responderunt: De Haran. VQuos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? Dixerunt: Novimus. VISanusne est? inquit: Valet, inquiunt: et ecce Rachel filia eius venit cum grege suo. VIIDixitque Iacob: Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges: date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite. VIIIQui responderunt: Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges. IXAdhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui: nam gregem ipsa pascebat. XQuam cum vidisset Iacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui: amovit lapidem quo puteus claudebatur. XIEt adaquato grege, osculatus est eam: et elevata voce flevit, XIIet indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebecc?: at illa festinans nunciavit patri suo. XIIIQui cum audisset venisse Iacob filium sororis su?, cucurrit obviam ei: complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris, XIVrespondit: Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius, XVdixit ei: Num quia frater meus es, gratis servies mihi? dic quid mercedis accipias. XVIHabebat vero duas filias, nomen maioris Lia: minor vero appellabatur Rachel. XVIISed Lia lippis erat oculis: Rachel decora facie, et venusto aspectu. XVIIIQuam diligens Iacob, ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis. XIXRespondit Laban: Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro, mane apud me. XXServivit ergo Iacob pro Rachel septem annis: et videbantur illi pauci dies pr? amoris magnitudine. XXIDixitque ad Laban: Da mihi uxorem meam: quia iam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam. XXIIQui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias. XXIIIEt vespere Liam filiam suam introduxit ad eum, XXIVdans ancillam fili?, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam: XXVet dixit ad socerum suum: Quid est quod facere voluisti? nonne pro Rachel servivi tibi? quare imposuisti mihi? XXVIRespondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias. XXVIIImple hebdomadam dierum huius copul?: et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis. XXVIIIAcquievit placito: et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem: XXIXcui pater servam Balam tradiderat. XXXTandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori pr?tulit, serviens apud eum septem annis aliis. XXXIVidens autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam eius, sorore sterili permanente. XXXIIQu? conceptum genuit filium, vocavitque nomen eius Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam, nunc amabit me vir meus. XXXIIIRursumque concepit et peperit filium, et ait: Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi. Vocavitque nomen eius Simeon. XXXIVConcepitque tertio, et genuit alium filium: dixitque: Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus, eo quod pepererim ei tres filios: et idcirco appellavit nomen eius, Levi. XXXVQuarto concepit, et peperit filium, et ait: Modo confitebor Domino. Et ob hoc vocavit eum, Iudam: cessavitque parere.
<prevnext>
G
e
n
e
s
i
s
 
 
2
9
Celledoor Bible cpdv-ebe v0.7.7 ©2009 Frederick Manligas Nacino. Some rights reserved.