DOWNLOAD FREE!
For the cost of a prayer, own a copy of this entire Catholic miscellany.
Tolle lege! |
|
| Liber Genesis III ISed et serpens erat callidior cunctis animantibus terr? qu? fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur pr?cepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno Paradisi? IICui respondit mulier: De fructu lignorum, qu? sunt in Paradiso, vescimur: IIIde fructu vero ligni, quod est in medio Paradisi, pr?cepit nobis Deus ne comederemus: et ne tangeremus illud, ne forte moriamur. IVDixit autem serpens ad mulierem: Nequaquam morte moriemini. VScit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri: et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. VIVidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile: et tulit de fructu illius, et comedit: deditque viro suo, qui comedit. VIIEt aperti sunt oculi amborum: cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata. VIIIEt cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in Paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni Paradisi. IXVocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es? XQui ait: Vocem tuam audivi in Paradiso: et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me. XICui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo pr?ceperam tibi ne comederes, comedisti? XIIDixitque Adam: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi. XIIIEt dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Qu? respondit: Serpens decepit me, et comedi. XIVEt ait Dominus Deus ad serpentem: Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terr?: super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vit? tu?. XVInimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo eius. XVIMulieri quoque dixit: Multiplicabo ?rumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. XVIIAd? vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tu?, et comedisti de ligno, ex quo, pr?ceperam tibi, ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vit? tu?. XVIIISpinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terr?. XIXIn sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es, et in pulverem reverteris. XXEt vocavit Adam nomen uxoris su?, Heva: eo quod mater esset cunctorum viventium. XXIFecit quoque Dominus Deus Ad? et uxori eius tunicas pelliceas, et induit eos: XXIIEt ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vit?, et comedat, et vivat in ?ternum. XXIIIEt emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est. XXIVEiecitque Adam: et collocavit ante paradisum voluptatis Cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vit?.  |
|
| | Celledoor Bible cpdv-ebe v0.7.7 ©2009 Frederick Manligas Nacino. Some rights reserved.
|