DOWNLOAD FREE!
For the cost of a prayer, own a copy of this entire Catholic miscellany.
Tolle lege!

G
e
n
e
s
i
s
 
 
3
0
Biblenotesconcordance|Catechismcompendiumindexglossary|library|faq
<prevnext>

Liber Genesis
XXX

ICernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori su?, et ait marito suo: Da mihi liberos, alioquin moriar. IICui iratus respondit Iacob: Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui? IIIAt illa: Habeo, inquit, famulam Balam: ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios. IVDeditque illi Balam in coniugium: Vqu?, ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium. VIDixitque Rachel: Iudicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium. Et idcirco appellavit nomen eius, Dan. VIIRursumque Bala concipiens, peperit alterum, VIIIpro quo ait Rachel: Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui: vocavitque eum, Nephthali. IXSentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit. XQua post conceptum edente filium, XIdixit: Feliciter. Et idcirco vocavit nomen eius, Gad. XIIPeperit quoque Zelpha alterum. XIIIDixitque Lia: Hoc pro beatitudine mea: Beatam quippe me dicent mulieres. Propterea appellavit eum, Aser. XIVEgressus autem Ruben tempore messis tritice? in agrum, reperit mandragoras: quas matri Li? detulit. Dixitque Rachel: Da mihi partem de mandragoris filii tui. XVIlla respondit: Parumne tibi videtur quod pr?ripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris? Ait Rachel: Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui. XVIRedeuntique ad vesperam Iacob de agro, egressa est in occursum eius Lia, et ad me, inquit, intrabis: quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa. XVIIEt exaudivit Deus preces eius: concepitque et peperit filium quintum, XVIIIet ait: Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo. Appellavitque nomen eius, Issachar. XIXRursum Lia concipiens, peperit sextum filium, XXet ait: Dotavit me Deus dote bona: etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios: et idcirco appellavit nomen eius, Zabulon. XXIPost quem peperit filiam, nomine Dinam. XXIIRecordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam eius. XXIIIQu? concepit, et peperit filium, dicens: Abstulit Deus opprobrium meum. XXIVEt vocavit nomen eius, Ioseph, dicens: Addat mihi Dominus filium alterum. XXVNato autem Ioseph, dixit Iacob socero suo: Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam. XXVIDa mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam: tu nosti servitutem qua servivi tibi. XXVIIAit illi Laban: Inveniam gratiam in conspectu tuo: experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te: XXVIIIconstitue mercedem tuam quam dem tibi. XXIXAt ille respondit: Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua. XXXModicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es: benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Iustum est igitur ut aliquando provideam etiam domui me?. XXXIDixitque Laban: Quid tibi dabo? At ille ait: Nihil volo: sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua. XXXIIGyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea. XXXIIIRespondebitque mihi cras iustitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te: et omnia qu? non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent. XXXIVDixitque Laban: Gratum habeo quod petis. XXXVEt separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos: cunctum autem gregem unicolorem, id est albi, et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum. XXXVIEt posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum, qui pascebat reliquos greges eius. XXXVIITollens ergo Iacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas: detractisque corticibus, in his, qu? spoliata fuerant, candor apparuit: illa vero qu? integra fuerant, viridia permanserunt: atque in hunc modum color effectus est varius. XXXVIIIPosuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua: ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent. XXXIXFactumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa. XLDivisitque gregem Iacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum: erant autem alba et nigra qu?que, Laban: cetera vero, Iacob, separatis inter se gregibus. XLIIgitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Iacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent: XLIIquando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea qu? erant serotina, Laban: et qu? primi temporis, Iacob. XLIIIDitatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.
<prevnext>
G
e
n
e
s
i
s
 
 
3
0
Celledoor Bible cpdv-ebe v0.7.7 ©2009 Frederick Manligas Nacino. Some rights reserved.