DOWNLOAD FREE!
For the cost of a prayer, own a copy of this entire Catholic miscellany.
Tolle lege! |
|
| Liber Genesis XXXI IPostquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium: Tulit Iacob omnia qu? fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus: IIanimadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius, IIImaxime dicente sibi Domino: Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum. IVMisit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges, Vdixitque eis: Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri, et nudiustertius: Deus autem patris mei fuit mecum. VIEt ips? nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro. VIISed et pater vester circumvenit me, et mutavit mercedem meam decem vicibus: et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi. VIIISi quando dixit: Vari? erunt mercedes tu?: pariebant omnes oves varios f?tus. Quando vero econtrario ait: Alba qu?que accipies pro mercede: omnes greges alba pepererunt. IXTulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi. XPostquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum. XIDixitque Angelus Dei ad me in somnis: Iacob? Et ego respondi: Adsum. XIIQui ait: Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia qu? fecit tibi Laban. XIIIEgo sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tu?. XIVResponderuntque Rachel et Lia: Numquid habemus residui quidquam in facultatibus, et hereditate domus patris nostri? XVNonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum? XVISed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris: unde omnia qu? pr?cepit tibi Deus, fac. XVIISurrexit itaque Iacob, et impositis liberis, ac coniugibus suis super camelos, abiit. XVIIITulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan. XIXEo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui. XXNoluitque Iacob confiteri socero suo quod fugeret. XXICumque abiisset tam ipse quam omnia qu? iuris sui erant, et amne transmisso pergeret contra Montem Galaad, XXIInunciatum est Laban die tertio quod fugeret Iacob. XXIIIQui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem: et comprehendit eum in Monte Galaad. XXIVViditque in somnis dicentem sibi Deum: Cave ne quidquam aspere loquaris contra Iacob. XXVIamque Iacob extenderat in monte tabernaculum: cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem Monte Galaad fixit tentorium. XXVIEt dixit ad Iacob: Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio? XXVIICur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis? XXVIIINon es passus ut oscularer filios meos et filias: stulte operatus es: et nunc quidem XXIXvalet manus mea reddere tibi malum: sed Deus patris vestri heri dixit mihi: Cave ne loquaris contra Iacob quidquam durius. XXXEsto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui: cur furatus es deos meos? XXXIRespondit Iacob: Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas. XXXIIQuod autem furti me arguis: apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris. Scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. H?c dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola. XXXIIIIngressus itaque Laban tabernaculum Iacob et Li?, et utriusque famul?, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis, XXXIVilla festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper: scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti, XXXVait: Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo: quia iuxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi. Sic delusa solicitudo qu?rentis est. XXXVITumensque Iacob, cum iurgio ait: Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me, XXXVIIet scrutatus es omnem supellectilem meam? Quid invenisti de cuncta substantia domus tu?? pone hic coram fratribus meis, et fratribus tuis, et iudicent inter me, et te. XXXVIIIIdcirco viginti annis fui tecum? oves tu? et capr? steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi: XXXIXnec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam: quidquid furto peribat, a me exigebas: XLdie noctuque ?stu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis. XLISicque per viginti annos in domo tua servivi tibi, quatuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis: immutasti quoque mercedem meam decem vicibus. XLIINisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me dimisisses: afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri. XLIIIRespondit ei Laban: Fili? me? et filii, et greges tui, et omnia qu? cernis, mea sunt: quid possum facere filiis et nepotibus meis? XLIVVeni ergo, et ineamus f?dus: ut sit in testimonium inter me et te. XLVTulit itaque Iacob lapidem, et erexit illum in titulum: XLVIdixitque fratribus suis: Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum: XLVIIquem vocavit Laban Tumulum Testis: et Iacob, Acervum Testimonii, uterque iuxta proprietatem lingu? su?. XLVIIIDixitque Laban: Tumulus iste erit testis inter me et te hodie: et idcirco appellatum est nomen eius Galaad, id est, Tumulus Testis. XLIXIntueatur et iudicet Dominus inter nos quando recesserimus a nobis, Lsi afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas: nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui pr?sens respicit. LIDixitque rursus ad Iacob: En tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te, LIItestis erit: tumulus, inquam, iste et lapis sint in testimonium, si aut ego transiero illum pergens ad te, aut tu pr?terieris, malum mihi cogitans. LIIIDeus Abraham, et Deus Nachor iudicet inter nos, Deus patris eorum. Iuravit ergo Iacob per timorem patris sui Isaac: LIVimmolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi. LVLaban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis: reversusque est in locum suum.  |
|
| | Celledoor Bible cpdv-ebe v0.7.7 ©2009 Frederick Manligas Nacino. Some rights reserved.
|