DOWNLOAD FREE!
For the cost of a prayer, own a copy of this entire Catholic miscellany.
Tolle lege! |
|
| Liber Genesis XXXII IIacob quoque abiit itinere quo c?perat: fueruntque ei obviam Angeli Dei. IIQuos cum vidisset, ait: Castra Dei sunt h?c. Et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra. IIIMisit autem et nuncios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom: IVpr?cepitque eis, dicens: Sic loquimini domino meo Esau: H?c dicit frater tuus Iacob: Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in pr?sentem diem. VHabeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas: mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo. VIReversique sunt nuncii ad Iacob, dicentes: Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris. VIITimuit Iacob valde: et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves et boves, et camelos in duas turmas, VIIIdicens: Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, qu? relicta est, salvabitur. IXDixitque Iacob: Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac: Domine qui dixisti mihi: Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tu?, et benefaciam tibi: Xminor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Iordanem istum: et nunc cum duabus turmis regredior. XIErue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo: ne forte veniens percutiat matrem cum filiis. XIITu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, qu? pr? multitudine numerari non potest. XIIICumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his qu? habebat, munera Esau fratri suo, XIVcapras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti, XVcamelos f?tas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti, et pullos earum decem. XVIEt misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis: Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem. XVIIEt pr?cepit priori, dicens: Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te, Cuius es? aut, Quo vadis? aut, Cuius sunt ista qu? sequeris? XVIIIrespondebis: Servi tui Iacob, munera misit domino meo Esau: ipse quoque post nos venit. XIXSimiliter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens: Iisdem verbis loquimini ad Esau, cum inveneritis eum. XXEt addetis: Ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur: dixit enim: Placabo illum muneribus qu? pr?cedunt, et postea videbo illum, forsitan propitiabitur mihi. XXIPr?cesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris. XXIICumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Iaboc. XXIIITraductisque omnibus qu? ad se pertinebant, XXIVmansit solus: et ecce vir luctabatur cum eo usque mane. XXVQui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris eius, et statim emarcuit. XXVIDixitque ad eum: Dimitte me, iam enim ascendit aurora. Respondit: Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. XXVIIAit ergo: Quod nomen est tibi? Respondit: Iacob. XXVIIIAt ille, Nequaquam, inquit, Iacob appellabitur nomen tuum, sed Israel: quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines pr?valebis? XXIXInterrogavit eum Iacob: Dic mihi, quo appellaris nomine? Respondit: Cur qu?ris nomen meum? Et benedixit ei in eodem loco. XXXVocavitque Iacob nomen loci illius Phanuel, dicens: Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. XXXIOrtusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel: ipse vero claudicabat pede. XXXIIQuam ob causam non comedunt nervum filii Israel, qui emarcuit in femore Iacob, usque in pr?sentem diem: eo quod tetigerit nervum femoris eius, et obstupuerit.  |
|
| | Celledoor Bible cpdv-ebe v0.7.7 ©2009 Frederick Manligas Nacino. Some rights reserved.
|