DOWNLOAD FREE!
For the cost of a prayer, own a copy of this entire Catholic miscellany.
Tolle lege!

G
e
n
e
s
i
s
 
 
3
3
Biblenotesconcordance|Catechismcompendiumindexglossary|library|faq
<prevnext>

Liber Genesis
XXXIII

IElevans autem Iacob oculos suos, vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros: divisitque filios Li? et Rachel, ambarumque famularum: IIet posuit utramque ancillam, et liberos earum in principio: Liam vero, et filios eius in secundo loco: Rachel autem, et Ioseph novissimos. IIIEt ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater eius. IVCurrens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum: stringensque collum eius, et osculans flevit. VLevatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait: Quid sibi volunt isti? et si ad te pertinent? Respondit: Parvuli sunt, quos donavit mihi Deus servo tuo. VIEt appropinquantes ancill? et filii earum, incurvati sunt. VIIAccessit quoque Lia cum pueris suis: et cum similiter adorassent, extremi Ioseph et Rachel adoraverunt. VIIIDixitque Esau: Qu?nam sunt ist? turm? quas obviam habui? Respondit: Ut invenirem gratiam coram domino meo. IXAt ille ait: Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi. XDixitque Iacob: Noli ita, obsecro: sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis: sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei: esto mihi propitius, XIet suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente, suscipiens, XIIait: Gradiamur simul, eroque socius itineris tui. XIIIDixitque Iacob: Nosti domine mi quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves f?tas mecum: quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges. XIVPr?cedat dominus meus ante servum suum: et ego sequar paulatim vestigia eius, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir. XVRespondit Esau: Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socri remaneant vi? tu?. Non est, inquit, necesse: hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo domine mi. XVIReversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir. XVIIEt Iacob venit in Socoth: ubi ?dificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est, Tabernacula. XVIIITransivitque in Salem urbem Sichimorum, qu? est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syri?: et habitavit iuxta oppidum. XIXEmitque partem agri in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis. XXEt erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israel.
<prevnext>
G
e
n
e
s
i
s
 
 
3
3
Celledoor Bible cpdv-ebe v0.7.7 ©2009 Frederick Manligas Nacino. Some rights reserved.