DOWNLOAD FREE!
For the cost of a prayer, own a copy of this entire Catholic miscellany.
Tolle lege!

G
e
n
e
s
i
s
 
 
3
4
Biblenotesconcordance|Catechismcompendiumindexglossary|library|faq
<prevnext>

Liber Genesis
XXXIV

IEgressa est autem Dina filia Li? ut videret mulieres regionis illius. IIQuam cum vidisset Sichem filius Hemor Hev?i, princeps terr? illius, adamavit eam: et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem. IIIEt conglutinata est anima eius cum ea, tristemque delinivit blanditiis. IVEt pergens ad Hemor patrem suum, Accipe, inquit, mihi puellam hanc coniugem. VQuod cum audisset Iacob, absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent. VIEgresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Iacob, VIIecce filii eius veniebant de agro: auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod f?dam rem operatus esset in Israel et, violata filia Iacob, rem illicitam perpetrasset. VIIILocutus est itaque Hemor ad eos: Sichem filii mei adh?sit anima fili? vestr?: date eam illi uxorem: IXet iungamus vicissim connubia: filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite. XEt habitate nobiscum: terra in potestate vestra est, exercete, negotiamini, et possidete eam. XISed et Sichem ad patrem et ad fratres eius ait: Inveniam gratiam coram vobis: et qu?cumque statueritis, dabo: XIIaugete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis: tantum date mihi puellam hanc uxorem. XIIIResponderunt filii Iacob Sichem et patri eius in dolo, s?vientes ob stuprum sororis: XIVNon possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso: quod illicitum et nefarium est apud nos. XVSed in hoc valebimus f?derari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus; XVItunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras, ac nostras: et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus: XVIIsi autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus. XVIIIPlacuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio eius: XIXnec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret: amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui. XXIngressique portam urbis, locuti sunt ad populum: XXIViri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum: negotientur in terra, et exerceant eam, qu? spatiosa et lata cultoribus indiget: filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus. XXIIUnum est quo differtur tantum bonum: Si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes. XXIIIEt substantia eorum, et pecora, et cuncta qu? possident, nostra erunt: tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum. XXIVAssensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus. XXVEt ecce, die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est: arreptis, duo filii Iacob, Simeon et Levi fratres Din?, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter: interfectisque omnibus masculis, XXVIHemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam. XXVIIQuibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Iacob: et depopulati sunt urbem in ultionem stupri. XXVIIIOves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes qu? in domibus et in agris erant, XXIXparvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas. XXXQuibus patratis audacter, Iacob dixit ad Simeon et Levi: Turbastis me, et odiosum fecistis me Chanan?is, et Pherez?is habitatoribus terr? huius. Nos pauci sumus: illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea. XXXIResponderunt: Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra?
<prevnext>
G
e
n
e
s
i
s
 
 
3
4
Celledoor Bible cpdv-ebe v0.7.7 ©2009 Frederick Manligas Nacino. Some rights reserved.