DOWNLOAD FREE!
For the cost of a prayer, own a copy of this entire Catholic miscellany.
Tolle lege! |
|
| Liber Genesis XXXV IInterea locutus est Deus ad Iacob: Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum. IIIacob vero convocata omni domo sua, ait: Abiicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra. IIISurgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo: qui exaudivit me in die tribulationis me?, et socius fuit itineris mei. IVDederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures qu? erant in auribus eorum: at ille infodit ea subter terebinthum, qu? est post urbem Sichem. VCumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes. VIVenit igitur Iacob Luzam, qu? est in terra Chanaan, cognomento Bethel: ipse et omnis populus cum eo. VII?dificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei: ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum. VIIIEodem tempore mortua est Debora nutrix Rebecc?, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum: vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus. IXApparuit autem iterum Deus Iacob postquam reversus est de Mespotamia Syri?, benedixitque ei, Xdicens: Non vocaberis ultra Iacob, sed Israel erit nomen tuum. Et appellavit eum Israel, XIdixitque ei: Ego Deus omnipotens, cresce, et multiplicare: gentes, et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur. XIITerramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te. XIIIEt recessit ab eo. XIVIlle vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus: libans super eum libamina, et effundens oleum: XVvocansque nomen loci illius, Bethel. XVIEgressus autem inde, venit verno tempore ad terram qu? ducit Ephratam: in qua cum parturiret Rachel, XVIIob difficultatem partus periclitari c?pit. Dixitque ei obstetrix: Noli timere, quia et hunc habebis filium. XVIIIEgrediente autem anima pr? dolore, et imminente iam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, filius doloris mei: pater vero appellavit eum Beniamin, id est, filius dextr?. XIXMortua est ergo Rachel, et sepulta est in via qu? ducit Ephratam, h?c est Bethlehem. XXErexitque Iacob titulum super sepulchrum eius: hic est titulus monumenti Rachel, usque in pr?sentem diem. XXIEgressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem Gregis. XXIICumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui: quod illum minime latuit. Erant autem filii Iacob duodecim. XXIIIFilii Li?: primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Iudas, et Issachar, et Zabulon. XXIVFilii Rachel: Ioseph et Beniamin. XXVFilii Bal? ancill? Rachelis: Dan et Nephthali. XXVIFilii Zelph? ancill? Li?: Gad et Aser: hi sunt filii Iacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syri?. XXVIIVenit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, h?c est Hebron: in qua peregrinatus est Abraham et Isaac. XXVIIIEt completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum. XXIXConsumptusque ?tate mortuus est: et appositus est populo suo senex et plenus dierum: et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui.  |
|
| | Celledoor Bible cpdv-ebe v0.7.7 ©2009 Frederick Manligas Nacino. Some rights reserved.
|