DOWNLOAD FREE!
For the cost of a prayer, own a copy of this entire Catholic miscellany.
Tolle lege!

G
e
n
e
s
i
s
 
 
3
6
Biblenotesconcordance|Catechismcompendiumindexglossary|library|faq
<prevnext>

Liber Genesis
XXXVI

IH? sunt autem generationes Esau, ipse est Edom. IIEsau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Heth?i, et Oolibama filiam An? fili? Sebeon Hev?i: IIIBasemath quoque filiam Ismael sororem Nabaioth. IVPeperit autem Ada, Eliphaz: Basemath genuit Rahuel: VOolibama genuit Iehus et Ihelon et Core. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan. VITulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus su?, et substantiam, et pecora, et cuncta qu? habere poterat in terra Chanaan: et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Iacob. VIIDivites enim erant valde, et simul habitare non poterant: nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum pr? multitudine gregum. VIIIHabitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom. IXH? autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir, Xet h?c nomina filiorum eius: Eliphaz filius Ada uxoris Esau: Rahuel quoque filius Basemath uxoris eius. XIFueruntque Eliphaz filii: Theman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez. XIIErat autem Thamna, concubina Eliphaz filii Esau: qu? peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau. XIIIFilii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza. Hi filii Basemath uxoris Esau. XIVIsti quoque erant filii Oolibama fili? An? fili? Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei Iehus et Ihelon et Core. XVHi duces filiorum Esau: Filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez, XVIdux Core, dux Gathan, dux Amalech. Hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada. XVIIHi quoque filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza. Hi autem duces Rahuel in terra Edom: isti filii Basemath uxoris Esau. XVIIIHi autem filii Oolibama uxoris Esau: dux Iehus, dux Ihelon, dux Core. Hi duces Oolibama fili? An? uxoris Esau. XIXIsti sunt filii Esau, et hi duces eorum: ipse est Edom. XXIsti sunt filii Seir Horr?i, habitatores terr?: Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana, XXIet Dison, et Eser, et Disan. Hi duces Horr?i, filii Seir in Terra Edom. XXIIFacti sunt autem filii Lotan: Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna. XXIIIEt isti filii Sobal: Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam. XXIVEt hi filii Sebeon: Aia et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui: XXVhabuitque filium Dison, et filiam Oolibama. XXVIEt isti filii Dison: Hamdan, et Eseban, et Iethram, et Charan. XXVIIHi quoque filii Eser: Balaan, et Zavan, et Acan. XXVIIIHabuit autem filios Disan: Hus, et Aram. XXIXHi duces Horr?orum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana, XXXdux Dison, dux Eser, dux Disan: isti duces Horr?orum qui imperaverunt in Terra Seir. XXXIReges autem qui regnaverunt in Terra Edom antequam haberent regem filii Israel, fuerunt hi: XXXIIBela filius Beor, nomenque urbis eius Denaba. XXXIIIMortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Iobab filius Zar? de Bosra. XXXIVCumque mortuus esset Iobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. XXXVHoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab: et nomen urbis eius Avith. XXXVICumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca. XXXVIIHoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth. XXXVIIICumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor. XXXIXIsto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis eius Phau: et appellabatur uxor eius Meetabel, filia Matred fili? Mezaab. XLH?c ergo nomina ducum Esau in cognationibus, et locis, et vocabulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth, XLIdux Oolibama, dux Ela, dux Phinon, XLIIdux Cenez, dux Theman, dux Mabsar, XLIIIdux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom habitantes in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idum?orum.
<prevnext>
G
e
n
e
s
i
s
 
 
3
6
Celledoor Bible cpdv-ebe v0.7.7 ©2009 Frederick Manligas Nacino. Some rights reserved.