DOWNLOAD FREE!
For the cost of a prayer, own a copy of this entire Catholic miscellany.
Tolle lege!

G
e
n
e
s
i
s
 
 
3
7
Biblenotesconcordance|Catechismcompendiumindexglossary|library|faq
<prevnext>

Liber Genesis
XXXVII

IHabitavit autem Iacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est. IIEt h? sunt generationes eius: Ioseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer: et erat cum filiis Bal? et Zelph? uxorum patris sui: accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo. IIIIsrael autem diligebat Ioseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum: fecitque ei tunicam polymitam. IVVidentes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui. VAccidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis: qu? causa maioris odii seminarium fuit. VIDixitque ad eos: Audite somnium meum quod vidi: VIIPutabam nos ligare manipulos in agro: et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum. VIIIResponderunt fratres eius: Numquid rex noster eris? aut subiiciemur ditioni tu?? H?c ergo causa somniorum atque sermonum, invidi? et odii fomitem ministravit. IXAliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me. XQuod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram? XIInvidebant ei igitur fratres sui: pater vero rem tacitus considerabat. XIICumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem, XIIIdixit ad eum Israel: Fratres tui pascunt oves in Sichimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondente, XIVPr?sto sum, ait ei: Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora: et renuncia mihi quid agatur. Missus de Valle Hebron, venit in Sichem: XVinvenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid qu?reret. XVIAt ille respondit: Fratres meos qu?ro, indica mihi ubi pascant greges. XVIIDixitque ei vir: Recesserunt de loco isto: audivi autem eos dicentes: Eamus in Dothain. Perrexit ergo Ioseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain. XVIIIQui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere: XIXet mutuo loquebantur: Ecce somniator venit: XXvenite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem: dicemusque: Fera pessima devoravit eum: et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua. XXIAudiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat: XXIINon interficiatis animam eius, nec effundatis sanguinem: sed proiicite eum in cisternam hanc, qu? est in solitudine, manusque vestras servate innoxias: hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo. XXIIIConfestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari, et polymita: XXIVmiseruntque eum in cisternam veterem, qu? non habebat aquam. XXVEt sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaelitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in ?gyptum. XXVIDixit ergo Iudas fratribus suis: Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius? XXVIIMelius est ut venundetur Ismaelitis, et manus nostr? non polluantur: frater enim, et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius. XXVIIIEt pr?tereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaelitis, viginti argenteis: qui duxerunt eum in ?gyptum. XXIXReversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum: XXXet scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait: Puer non comparet, et ego quo ibo? XXXITulerunt autem tunicam eius, et in sanguine h?di, quem occiderant, tinxerunt: XXXIImittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent: Hanc invenimus: vide utrum tunica filii tui sit, an non. XXXIIIQuam cum agnovisset pater, ait: Tunica filii mei est, fera pessima comedit eum, bestia devoravit Ioseph. XXXIVScissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore. XXXVCongregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu, XXXVIMadianit? vendiderunt Ioseph in ?gypto Putiphari eunucho Pharaonis magistro militum.
<prevnext>
G
e
n
e
s
i
s
 
 
3
7
Celledoor Bible cpdv-ebe v0.7.7 ©2009 Frederick Manligas Nacino. Some rights reserved.