DOWNLOAD FREE!
For the cost of a prayer, own a copy of this entire Catholic miscellany.
Tolle lege!

G
e
n
e
s
i
s
 
 
3
8
Biblenotesconcordance|Catechismcompendiumindexglossary|library|faq
<prevnext>

Liber Genesis
XXXVIII

IEodem tempore descendens Iudas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram. IIViditque ibi filiam hominis Chanan?i, vocabulo Sue: et accepta uxore, ingressus est ad eam. IIIQu? concepit, et peperit filium, et vocavit nomen eius Her. IVRursumque concepto f?tu, natum filium vocavit Onan. VTertium quoque peperit: quem appellavit Sela. Quo nato, parere ultra cessavit. VIDedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar. VIIFuit quoque Her primogenitus Iud?, nequam in conspectu Domini: et ab eo occisus est. VIIIDixit ergo Iudas ad Onan filium suum: Ingredere uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo. IXIlle sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur. XEt idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret. XIQuam ob rem dixit Iudas Thamar nurui su?: Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus: timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres eius. Qu? abiit, et habitavit in domo patris sui. XIIEvolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Iud?: qui post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas. XIIINunciatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves. XIVQu?, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum: et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam: eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum. XVQuam cum vidisset Iudas, suspicatus est esse meretricem: operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur. XVIIngrediensque ad eam, ait: Dimitte me ut coeam tecum: nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente: Quid dabis mihi ut fruaris concubitu meo? XVIIdixit: Mittam tibi h?dam de gregibus. Rursumque illa dicente: Patiar quod vis, si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris. XVIIIAit Iudas: Quid tibi vis pro arrhabone dari? Respondit: Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum mulier concepit, XIXet surgens abiit: depositoque habitu, quem sumpserat, induta est viduitatis vestibus. XXMisit autem Iudas h?dum per pastorem suum Odollamitem, ut reciperet pignus quod dederat mulieri: qui cum non invenisset eam, XXIinterrogavit homines loci illius: Ubi est mulier qu? sedebat in bivio? Respondentibus cunctis: Non fuit in loco ista meretrix. XXIIReversus est ad Iudam, et dixit ei: Non inveni eam: sed et homines loci illius dixerunt mihi, numquam sedisse ibi scortum. XXIIIAit Iudas: Habeat sibi, certe mendacii arguere nos non potest, ego misi h?dum quem promiseram: et tu non invenisti eam. XXIVEcce autem post tres menses nunciaverunt Iud?, dicentes: Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Iudas: Producite eam ut comburatur. XXVQu? cum duceretur ad p?nam, misit ad socerum suum, dicens: De viro, cuius h?c sunt, concepi: cognosce cuius sit annulus, et armilla, et baculus. XXVIQui, agnitis muneribus, ait: Iustior me est: quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit eam. XXVIIInstante autem partu, apparuerunt gemini in utero: atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens: XXVIIIIste egredietur prior. XXIXIllo vero retrahente manum, egressus est alter: dixitque mulier: Quare divisa est propter te maceria? et ob hanc causam vocavit nomen eius Phares. XXXPostea egressus est frater eius, in cuius manu erat coccinum: quem appellavit Zara.
<prevnext>
G
e
n
e
s
i
s
 
 
3
8
Celledoor Bible cpdv-ebe v0.7.7 ©2009 Frederick Manligas Nacino. Some rights reserved.