DOWNLOAD FREE!
For the cost of a prayer, own a copy of this entire Catholic miscellany.
Tolle lege! |
|
| Liber Genesis XXXIX IIgitur Ioseph ductus est in ?gyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir ?gyptius, de manu Ismaelitarum, a quibus perductus erat. IIFuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens: habitavitque in domo domini sui, IIIqui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, qu? gerebat, ab eo dirigi in manu illius. IVInvenitque Ioseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei, a quo pr?positus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa qu? ei tradita fuerant: Vbenedixitque Dominus domui ?gyptii propter Ioseph, et multiplicavit tam in ?dibus quam in agris cunctam eius substantiam: VInec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Ioseph pulchra facie, et decorus aspectu. VIIPost multos itaque dies iniecit domina sua oculos suos in Ioseph, et ait: Dormi mecum. VIIIQui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua: IXnec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, pr?ter te, qu? uxor eius es: Quo modo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum? XHuiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adolescenti: et ille recusabat stuprum. XIAccidit autem quadam die ut intraret Ioseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret: XIIet illa, apprehensa lacinia vestimenti eius, diceret: Dormi mecum. Qui relicto in manu eius pallio fugit, et egressus est foras. XIIICumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam, XIVvocavit ad se homines domus su?, et ait ad eos: En introduxit virum Hebr?um, ut illuderet nobis: ingressus est ad me, ut coiret mecum: cumque ego succlamassem, XVet audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras. XVIIn argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum, XVIIet ait: Ingressus est ad me servus Hebr?us quem adduxisti ut illuderet mihi: XVIIIcumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras. XIXHis auditis dominus, et nimium credulus verbis coniugis, iratus est valde: XXtradiditque Ioseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus. XXIFuit autem Dominus cum Ioseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris. XXIIQui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur: et quidquid fiebat, sub ipso erat. XXIIINec noverat aliquid, cunctis ei creditis: Dominus enim erat cum illo, et omnia opera eius dirigebat.  |
|
| | Celledoor Bible cpdv-ebe v0.7.7 ©2009 Frederick Manligas Nacino. Some rights reserved.
|