DOWNLOAD FREE!
For the cost of a prayer, own a copy of this entire Catholic miscellany.
Tolle lege! |
|
| Liber Genesis IV IAdam vero cognovit uxorem suam Hevam: qu? concepit et peperit Cain, dicens: Possedi hominem per Deum. IIRursumque peperit fratrem eius Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola. IIIFactum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terr? munera Domino. IVAbel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum: et respexit Dominus ad Abel, et ad munera eius. VAd Cain vero, et ad munera illius non respexit: iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus eius. VIDixitque Dominus ad eum: Quare iratus es? et cur concidit facies tua? VIINonne si bene egeris, recipies: sin autem male, statim in foribus peccatum aderit? sed sub te erit appetitus eius, et tu dominaberis illius. VIIIDixitque Cain ad Abel fratrem suum: Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum. IXEt ait Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit: Nescio: Num custos fratris mei sum ego? XDixitque ad eum: Quid fecisti? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. XINunc igitur maledictus eris super terram, qu? aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. XIICum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos: vagus et profugus eris super terram. XIIIDixitque Cain ad Dominum: Maior est iniquitas mea, quam ut veniam merear. XIVEcce eiicis me hodie a facie terr?, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra: omnis igitur qui invenerit me, occidet me. XVDixitque ei Dominus: Nequaquam ita fiet: sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum. XVIEgressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden. XVIICognovit autem Cain uxorem suam, qu? concepit, et peperit Henoch: et ?dificavit civitatem, vocavitque nomen eius ex nomine filii sui, Henoch. XVIIIPorro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviael, et Maviael genuit Mathusael, et Mathusael genuit Lamech. XIXQui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella. XXGenuitque Ada Iabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum. XXIEt nomen fratris eius Iubal: ipse fuit pater canentium cithara et organo. XXIISella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera ?ris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noema. XXIIIDixitque Lamech uxoribus suis Ad? et Sell?: Audite vocem meam uxores Lamech, auscultate sermonem meum: quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum. XXIVSeptuplum ultio dabitur de Cain: de Lamech vero septuagies septies. XXVCognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen eius Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain. XXVISed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos: iste c?pit invocare nomen Domini.  |
|
| | Celledoor Bible cpdv-ebe v0.7.7 ©2009 Frederick Manligas Nacino. Some rights reserved.
|