DOWNLOAD FREE!
For the cost of a prayer, own a copy of this entire Catholic miscellany.
Tolle lege! |
|
| Liber Genesis V IHic est liber generationis Adam. In die, qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum. IIMasculum et feminam creavit eos, et benedixit illis: et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt. IIIVixit autem Adam centum triginta annis: et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen eius Seth. IVEt facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni: genuitque filios et filias. VEt factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est. VIVixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos. VIIVixitque Seth postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias. VIIIEt facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est. IXVixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan. XPost cuius ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios, et filias. XIFactique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est. XIIVixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel. XIIIEt vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias. XIVEt facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est. XVVixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Iared. XVIEt vixit Malaleel postquam genuit Iared, octingentis triginta annis: et genuit filios et filias. XVIIEt facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est. XVIIIVixitque Iared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch. XIXEt vixit Iared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias. XXEt facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est. XXIPorro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam. XXIIEt ambulavit Henoch cum Deo: et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias. XXIIIEt facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni. XXIVAmbulavitque cum Deo, et non apparuit: quia tulit eum Deus. XXVVixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech. XXVIEt vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias. XXVIIEt facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est. XXVIIIVixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium: XXIXvocavitque nomen eius Noe, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus. XXXVixitque Lamech, postquam genuit Noe, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias. XXXIEt facti sunt omnes dies Lamech, septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noe vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham, et Iapheth.  |
|
| | Celledoor Bible cpdv-ebe v0.7.7 ©2009 Frederick Manligas Nacino. Some rights reserved.
|