DOWNLOAD FREE!
For the cost of a prayer, own a copy of this entire Catholic miscellany.
Tolle lege!

G
e
n
e
s
i
s
 
 
6
Biblenotesconcordance|Catechismcompendiumindexglossary|library|faq
<prevnext>

Liber Genesis
VI

ICumque c?pissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent, IIvidentes filii Dei filias hominum quod essent pulchr?, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant. IIIDixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in ?ternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum. IVGigantes autem erant super terram in diebus illis. Postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, ill?que genuerunt, isti sunt potentes a s?culo viri famosi. VVidens autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, VIp?nituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus, VIIdelebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terr?, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres c?li. P?nitet enim me fecisse eos. VIIINoe vero invenit gratiam coram Domino. IXH? sunt generationes Noe: Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis, cum Deo ambulavit. XEt genuit tres filios, Sem, Cham et Iapheth. XICorrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate. XIICumque vidisset Deus terram esse corruptam, (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram) XIIIdixit ad Noe: Finis univers? carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra. XIVFac tibi arcam de lignis l?vigatis: mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus, et extrinsecus. XVEt sic facies eam: Trecentorum cubitorum erit longitudo arc?, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius. XVIFenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem eius: ostium autem arc? pones ex latere: deorsum, c?nacula, et tristega facies in ea. XVIIEcce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vit? est subter c?lum: Universa qu? in terra sunt, consumentur. XVIIIPonamque f?dus meum tecum: et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum. XIXEt ex cunctis animantibus univers? carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum: masculini sexus et feminini. XXDe volucribus iuxta genus suum, et de iumentis in genere suo, et ex omni reptili terr? secundum genus suum: bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere. XXITolles igitur tecum ex omnibus escis, qu? mandi possunt, et comportabis apud te: et erunt tam tibi, quam illis in cibum. XXIIFecit igitur Noe omnia, qu? pr?ceperat illi Deus.
<prevnext>
G
e
n
e
s
i
s
 
 
6
Celledoor Bible cpdv-ebe v0.7.7 ©2009 Frederick Manligas Nacino. Some rights reserved.