DOWNLOAD FREE!
For the cost of a prayer, own a copy of this entire Catholic miscellany.
Tolle lege! |
|
| Liber Genesis VII IDixitque Dominus ad eum: Ingredere tu, et omnis domus tua in arcam: te enim vidi iustum coram me in generatione hac. IIEx omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam: de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam. IIISed et de volatilibus c?li septena et septena, masculum et feminam: ut salvetur semen super faciem univers? terr?. IVAdhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terr?. VFecit ergo Noe omnia, qu? mandaverat ei Dominus. VIEratque sexcentorum annorum quando diluvii aqu? inundaverunt super terram. VIIEt ingressus est Noe et filii eius, uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii. VIIIDe animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni, quod movetur super terram, IXduo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam, masculus et femina, sicut pr?ceperat Dominus Noe. XCumque transissent septem dies, aqu? diluvii inundaverunt super terram. XIAnno sexcentesimo vit? Noe, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magn?, et cataract? c?li apert? sunt: XIIet facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus. XIIIIn articulo diei illius ingressus est Noe, et Sem, et Cham, et Iapheth filii eius: uxor illius, et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam: XIVipsi et omne animal secundum genus suum, universaque iumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, univers? aves, omnesque volucres XVingress? sunt ad Noe in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vit?. XVIEt qu? ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut pr?ceperat ei Deus: et inclusit eum Dominus deforis. XVIIFactumque est diluvium quadraginta diebus super terram: et multiplicat? sunt aqu?, et elevaverunt arcam in sublime a terra. XVIIIVehementer enim inundaverunt: et omnia repleverunt in superficie terr?: porro arca ferebatur super aquas. XIXEt aqu? pr?valuerunt nimis super terram: opertique sunt omnes montes excelsi sub universo c?lo. XXQuindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat. XXIConsumptaque est omnis caro qu? movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, qu? reptant super terram: universi homines, XXIIet cuncta, in quibus spiraculum vit? est in terra, mortua sunt. XXIIIEt delevit omnem substantiam, qu? erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres c?li: et deleta sunt de terra: remansit autem solus Noe, et qui cum eo erant in arca. XXIVObtinueruntque aqu? terram centum quinquaginta diebus.  |
|
| | Celledoor Bible cpdv-ebe v0.7.7 ©2009 Frederick Manligas Nacino. Some rights reserved.
|