DOWNLOAD FREE!
For the cost of a prayer, own a copy of this entire Catholic miscellany.
Tolle lege!

G
e
n
e
s
i
s
 
 
8
Biblenotesconcordance|Catechismcompendiumindexglossary|library|faq
<prevnext>

Liber Genesis
VIII

IRecordatus autem Deus Noe, cunctorumque animantium, et omnium iumentorum, qu? erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminut? sunt aqu?. IIEt clausi sunt fontes abyssi, et cataract? c?li: et prohibit? sunt pluvi? de c?lo. IIIRevers?que sunt aqu? de terra euntes et redeuntes: et c?perunt minui post centum quinquaginta dies. IVRequievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis super montes Armeni?. VAt vero aqu? ibant et decrescebant usque ad decimum mensem: decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium. VICumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arc?, quam fecerat, dimisit corvum: VIIqui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aqu? super terram. VIIIEmisit quoque columbam post eum, ut videret si iam cessassent aqu? super faciem terr?. IXQu? cum non invenisset ubi requiesceret pes eius, reversa est ad eum in arcam: aqu? enim erant super universam terram: extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam. XExpectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca. XIAt illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum oliv? virentibus foliis in ore suo. Intellexit ergo Noe quod cessassent aqu? super terram. XIIExpectavitque nihilominus septem alios dies: et emisit columbam, qu? non est reversa ultra ad eum. XIIIIgitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis imminut? sunt aqu? super terram: et aperiens Noe tectum arc?, aspexit, viditque quod exiccata esset superficies terr?. XIVMense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra. XVLocutus est autem Deus ad Noe, dicens: XVIEgredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum. XVIICuncta animantia, qu? sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, qu? reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram: crescite et multiplicamini super eam. XVIIIEgressus est ergo Noe, et filii eius: uxor illius, et uxores filiorum eius cum eo. XIXSed et omnia animantia, iumenta, et reptilia qu? reptant super terram secundum genus suum, egressa sunt de arca. XX?dificavit autem Noe altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare. XXIOdoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terr? propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci. XXIICunctis diebus terr?, sementis et messis, frigus et ?stus, ?stas et hiems, nox et dies non requiescent.
<prevnext>
G
e
n
e
s
i
s
 
 
8
Celledoor Bible cpdv-ebe v0.7.7 ©2009 Frederick Manligas Nacino. Some rights reserved.