DOWNLOAD FREE!
For the cost of a prayer, own a copy of this entire Catholic miscellany.
Tolle lege! |
|
| Liber Genesis IX IBenedixitque Deus Noe et filiis eius. Et dixit ad eos: Crescite, et multiplicamini, et replete terram. IIEt terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terr?, et super omnes volucres c?li, cum universis qu? moventur super terram: omnes pisces maris manui vestr? traditi sunt. IIIEt omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum: quasi olera virentia tradidi vobis omnia. IVExcepto, quod carnem cum sanguine non comedetis. VSanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et fratris eius requiram animam hominis. VIQuicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius: ad imaginem quippe Dei factus est homo. VIIVos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam. VIIIH?c quoque dixit Deus ad Noe, et ad filios eius cum eo: IXEcce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos: Xet ad omnem animam viventem, qu? est vobiscum, tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terr? cunctis, qu? egressa sunt de arca, et universis bestiis terr?. XIStatuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram. XIIDixitque Deus: Hoc signum f?deris quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, qu? est vobiscum in generationes sempiternas: XIIIArcum meum ponam in nubibus, et erit signum f?deris inter me, et inter terram. XIVCumque obduxero nubibus c?lum, apparebit arcus meus in nubibus: XVet recordabor f?deris mei vobiscum, et cum omni anima vivente qu? carnem vegetat: et non erunt ultra aqu? diluvii ad delendum universam carnem. XVIEritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor f?deris sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem univers? carnis qu? est super terram. XVIIDixitque Deus ad Noe: Hoc erit signum f?deris, quod constitui inter me et omnem carnem super terram. XVIIIErant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham, et Iapheth: porro Cham ipse est pater Chanaan. XIXTres isti filii sunt Noe: et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram. XXC?pitque Noe vir agricola exercere terram, et plantavit vineam. XXIBibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo. XXIIQuod cum vidisset Cham pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nunciavit duobus fratribus suis foras. XXIIIAt vero Sem et Iapheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui: faciesque eorum avers? erant, et patris virilia non viderunt. XXIVEvigilans autem Noe ex vino, cum didicisset qu? fecerat ei filius suus minor, XXVait: Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis. XXVIDixitque: Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus eius. XXVIIDilatet Deus Iapheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus eius. XXVIIIVixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis. XXIXEt impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum: et mortuus est.  |
|
| | Celledoor Bible cpdv-ebe v0.7.7 ©2009 Frederick Manligas Nacino. Some rights reserved.
|