DOWNLOAD FREE!
For the cost of a prayer, own a copy of this entire Catholic miscellany.
Tolle lege! |
|
| Proverbs of Solomon XX ILuxuriosa res, vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur, non erit sapiens. IISicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum, peccat in animam suam. IIIHonor est homini, qui separat se a contentionibus: omnes autem stulti miscentur contumeliis. IVPropter frigus piger arare noluit: mendicabit ergo ?state, et non dabitur illi. VSicut aqua profunda, sic consilium in corde viri: sed homo sapiens exhauriet illud. VIMulti homines misericordes vocantur: virum autem fidelem quis inveniet? VIIIustus, qui ambulat in simplicitate sua, beatos post se filios derelinquet. VIIIRex, qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo. IXQuis potest dicere: Mundum est cor meum, purus sum a peccato? XPondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum. XIEx studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera eius. XIIAurem audientem, et oculum videntem, Dominus fecit utrumque. XIIINoli diligere somnum, ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos, et saturare panibus. XIVMalum est, malum est, dicit omnis emptor: et cum recesserit, tunc gloriabitur. XVEst aurum, et multitudo gemmarum: et vas pretiosum labia scienti?. XVITolle vestimentum eius, qui fideiussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo. XVIISuavis est homini panis mendacii: et postea implebitur os eius calculo. XVIIICogitationes consiliis roborantur: et gubernaculis tractanda sunt bella. XIXEi, qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis. XXQui maledicit patri suo, et matri, extinguetur lucerna eius in mediis tenebris. XXIHereditas, ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit. XXIINe dicas: Reddam malum: expecta Dominum, et liberabit te. XXIIIAbominatio est apud Dominum pondus et pondus: statera dolosa non est bona. XXIVA Domino diriguntur gressus viri: quis autem hominum intelligere potest viam suam? XXVRuina est homini devorare sanctos, et post vota retractare. XXVIDissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem. XXVIILucerna Domini spiraculum hominis, qu? investigat omnia secreta ventris. XXVIIIMisericordia, et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius. XXIXExultatio iuvenum, fortitudo eorum: et dignitas senum canities. XXXLivor vulneris absterget mala: et plag? in secretioribus ventris.  |
|
| | Celledoor Bible cpdv-ebe v0.7.7 ©2009 Frederick Manligas Nacino. Some rights reserved.
|